Cypriani sollicitudo pastoralis. Quid illud quod cum in alium diem dilatus apud custodes esset, atque illuc se multitudo fratrum ac sororum congregans, pro foribus pernoctaret, custodiri puellas praecepit, quanta intentione considerandum? quanta laude praedicandum? quanto praeconio commendandum est? Vicina corporis morte, non moriebatur in animo pastoris vigilantia pastoralis; et cura tuendi dominici gregis usque ad extremum vitae hujus diem mente sobria tenebatur: nec excutiebat ab animo diligentiam fidelissimi dispensatoris, manus jam proxima cruenti carnificis. Ita se martyrem cogitabat futurum, ut esse non oblivisceretur episcopum: magis curans quam rationem pastorum principi de commissis sibi ovibus redderet, quam quid infideli proconsuli de fide propria responderet. Amabat quippe eum, qui Petro dixerat, Amas me? Pasce oves meas 3Joan. XXII, 17 . Et pascebat oves ejus, pro quibus sanguinem fundere illum imitans praeparabat. Custodiri puellas praecepit, sciens non solum se habere simplicem Dominum, sed etiam versipellem adversarium. Itaque adversus leonem aperte frementem in confessione virile pectus armabat, adversus lupum insidiantem gregi sexum femineum muniebat.