Susanna exemplum pudicitiae conjugalis. Castitas donum Dei. Susanna divinitus liberata a falsis testibus. Divinae lectiones, et sancta oracula Dei, quae insonuerunt auribus nostris, nidum faciant in mentibus nostris: non volent et transeant, aut sedeant, et discedant; sed aliquid pariant. Nam si passer invenit sibi domum, et turtur nidum ubi reponat pullos suos 1Psal. LXXXIII, 4 ; quanto magis passer verbum Dei et turtur misericordia Dei? Audivimus de Susanna lectionem: aedificetur pudicitia conjugalis, et tam firmo fundamento innitatur muroque valletur, ut et insidiantes repellat, et falsos testes convincat. Remanserat casta mulier moritura, nisi adesset qui videbat quod judicantes latebat. Conscripta sunt verba ejus, quae habuit in paradiso, hoc est in viridario suo: quae verba nullus hominum audivit, nisi soli duo, qui pudori uxoris alienae insidiabantur, et reluctanti falsum testimonium meditabantur. Illi soli audierunt quod dictum est: Angustiae mihi undique. Si enim hoc fecero, mors mihi est; si autem non fecero, non effugiam manus vestras. Melius est autem mihi manus vestras non evadere, quam in conspectu Dei peccare 2Dan. XIII, 22 . Contemnebat quod audiebat, quia timebat quem non videbat; cujus tamen divinis oculis erat ipsa conspicua. Neque enim quomodo illa Deum non videdat, sic non videbatur a Deo. Videbat Deus quod aedificabat, inspiciebat opus suum, habitabat templum suum; ibi erat ipse, insidiantibus respondebat. Nam si castitatis dator deseruisset, castitas interiisset. Ait ergo, Angustiae mihi undique. Sed et exspectabat eum, qui eam salvam faceret a pusillanimitate, et tempestate falsorum testium, tanquam ventorum malorum. In illis tamen ventis et fluctibus naufragium castitas non fecit; quia Dominus gubernavit. Clamatum est, ventum est, processum est: pervenit causa ad judicium. Domus Susannae crediderat contra dominam senioribus falsis: et quamvis anteacta illaesa et immaculata vita idoneum videretur pudicitiae testimonium perhibere; illis tamen irreligiosum videbatur senioribus non credere. Nullus talis sermo unquam sonuerat de Susanna. Illi ergo falsi testes; sed noti Deo. Aliud credebat domus, aliud videbat Dominus: sed quod videbat Dominus, homines nesciebant, senioribus recte credi videbatur. Ergo moriendum erat: sed si caro moreretur, castitas coronaretur. Adfuit Dominus precanti, exaudivit quam noverat: non deseruit ne moreretur, cui subvenit ne adulteraretur. Excitavit Dominus spiritum sanctum Danielis adhuc novelli aetate, sed robusti pietate. Quia ergo erat in eo propheticus Spiritus, continuo nequissimorum seniorum vidit fallaciam. Sed quod ille intuebatur, providendum erat quomodo caeteris monstraretur. Falsi, inquit, testes sunt; redite in judicium. Sed quod falsi essent, ille noverat, cui propheticus Spiritus revelaverat: docendi erant qui nesciebant. Ergo si judices docendi, testes procul dubio convincendi. Convincens ergo eos, intendens falsitatem testimonii, quam ipse jam noverat, jussit eos ab invicem separari. Interrogavit singulos: unam enim concupiscentiam habere ambo potuerunt, sed unum consilium meditari non potuerunt. Interrogatus est unus, sub quam arborem comprehendisset adulteros; respondit, Sub lentisco. Interrogatus est alius; respondit, Sub ilice. Dissonantia testimoniorum patefecit veritatem, liberavit castitatem 3Dan. XIII.