TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Circumcisio veteris Testamenti, crux novi signum. Signum veteris Testamenti circumcisio in latenti carne: signum novi Testamenti crux in libera fronte. Ibi enim occultatio est, hic revelatio: illud est sub velamine, hoc in facie. Quamdiu enim legitur Moyses, velamen super cor eorum positum est. Quare? Quia non transierunt ad Christum. Cum enim transieris ad Christum, auferetur velamen: ut qui habebas in occulto circumcisionem, in fronte portes crucem. Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem, inquit, transformamur, de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu 15II Cor. III, 15, 16, 18 . Ne hoc tibi tribuas, ne hoc tuum putes, ne ignorans Dei justitiam et tuam volens constituere, justitiae Dei non sis subjectus. Transi ergo ad Christum, o qui gloriaris de circumcisione. Inde enim vis gloriam habere, quod verecundaris ostendere. Signum est, verum est, a Deo praeceptum est: sed occultationis signum est. Novum enim Testamentum in veteri velabatur: vetus Testamentum in novo revelatur. Ideo signum ab occulto transeat in manifestum, et incipiat esse in fronte quod latebat sub veste. Nam in eo signo Christum esse praenuntiatum quis ambigat? Inde cultellus petrinus: Petra autem erat Christus 16I Cor. X, 4. Inde octavus dies circumcisionis, et dominicus resurrectionis. Ideo Apostolus inde transiens, inde veniens, transiens scilicet ad Christum, ut auferatur velamen, novit unde glorietur. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Quid enim prius dixerat? Neque enim qui circumcisi sunt, ii legem custodiunt; sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur 17Galat. VI, 14, 13 . Tu quid, Apostole? Transfer signum ad frontem. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Hic habeo, inquit, quod ignorabam. Venit Testamentum novum, revelatum est quod occultabatur. Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis 18Isai. IX, 2. Revelatum est eis quod occultabatur: quod latebat, in aperto est. Venit ipsa Petra, omnes nos spiritu circumcidit, et suae humilitatis signum in redemptorum fronte defixit.

Notes

  1. 15. II Cor. III, 15, 16, 18
  2. 16. I Cor. X, 4
  3. 17. Galat. VI, 14, 13
  4. 18. Isai. IX, 2