TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Incarnatio opus omnipotentis Verbi. Sed quomodo, inquit, fieri potuit ut Verbum Dei, quo gubernatur mundus, per quod et creata sunt et creantur universa, coarctaret se in virginis carnem; dimitteret mundum, et desereret Angelos, in utero unius feminae includeretur? Nec nosti divina cogitare. Verbum Dei (tibi loquor, o homo, de omnipotentia Dei Verbi tibi loquor) prorsus totum potuit, quia et Verbum Dei omnipotens est, et manere apud Patrem, et venire ad nos; et in carne procedere ad nos, et apud ipsum latere. Neque enim, si natus ex carne non esset, non esset. Erat ante carnem suam: ipse creavit matrem suam. Elegit in qua conciperetur, creavit de qua crearetur. Quid miraris? Deum tibi loquor: Deus erat Verbum.