TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Contra mala colloquia fides a Christo firmata. Desinant ergo murmura male loquentium, et corrumpentium mores bonos colloquiis malis. Figite pedes in via, figite: ut non relinquatis viam, non ut remaneatis in via, sed quemadmodum dictum est, Sic currite, ut comprehendatis 11I Cor. IX, 24 . Semper vigeat Christus in corde, qui voluit in capite ostendere quod membra caetera sperent. In terra quidem laboramus, caput nostrum in coelo jam nec moritur, nec deficit, nec aliquid patitur: passum est tamen pro nobis. Quia traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram 12Rom. IV, 25 . Hoc nos per fidem novimus: quibus autem se ostendit, per oculos didicerunt. Non tamen nos reprobati sumus, quia resurrexit, et eum videre oculis carnalibus non potuimus. Habemus pro nobis ipsius Domini testimonium, quod dixit dubitanti discipulo et tactu quaerenti quod crederet. Nam cum exclamasset cicatricum contrectatione convictus, et dixisset, Dominus meus, et Deus meus: ille contra, Quia vidisti me, inquit, et credidisti; beati qui non vident et credunt 13Joan. XX, 24-29 . Expergiscimini ergo ad beatitudinem vestram, nullus male suadens excutiat de cordibus vestris quod Christus infixit.

Notes

  1. 11. I Cor. IX, 24
  2. 12. Rom. IV, 25
  3. 13. Joan. XX, 24-29