Primus modus quo Christus praedicatur ut Deus. Verbi similitudo. Ad primum ergo modum insinuandi Domini nostri Jesu Christi Salvatoris, unici Filii Dei, per quem facta sunt omnia, pertinet illud quod nobilissimum et praeclarissimum est in Evangelio secundum Joannem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in illo vita erat; et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt 1Joan. I, 1-5. Miranda et stupenda verba haec, et priusquam intelligantur, amplectenda sunt. Si cibus apponeretur ori vestro, partem cibi alius illam acciperet, alius istam: ad omnes tamen perveniret unus cibus; sed non ad omnes totus cibus. Sic quasi quidam cibus et potus verborum nunc apponitur auribus vestris; et tamen totum ad omnes pervenit. An forte cum loquor, alius sibi tollit unam syllabam, alius alteram? aut alius unum verbum, alius alterum verbum? Si ita est, tot verba dicturus sum, quot homines video, ut ad omnes perveniant vel verba singula. Et facile quidem plura dico, quam hic sunt homines: sed omnia ad omnes perveniunt. Verbum ergo hominis non dividitur per syllabas, ut omnes audiant; et Verbum Dei per frusta conciditur, ut ubique sit? Numquid haec, fratres, sonantia atque transeuntia verba illi incommutabiliter permanenti Verbo ulla ex parte comparanda arbitramur? aut ego quia haec dixi, comparavi? Sed quoquo modo insinuare vobis volui, ut Deus quod exhibet in corporalibus rebus, valeat vobis ad credenda ea, quae nondum videtis de spiritualibus verbis. Sed jam ad meliora transeamus. Nam verba sonant, et abeunt. De spiritualibus cogitationibus justitiam cogitate. Cogitans justitiam constitutus in istis partibus occidentalibus, cogitans justitiam constitutus in oriente, unde fit ut ille totam justitiam cogitet, et ille totam? et ille totam videat, et ille totam? Nam qui videt justitiam, secundum quam gerat aliquid, ipse juste gerit. Videt intus, agit foris. Unde videt intus, si nihil sibi praesto est? Quia ipse in parte positus est, ad eamdem partem non perveniet alterius cogitatio? Cum autem idem videas mente tu hic positus, quod videt ille tam longe positus, et totum tibi luceat, totum illi videatur; quia ea quae divina et incorporea sunt, ubique sunt tota; crede Verbum totum in Patre, totum in utero. Crede enim hoc de Verbo Dei, qui est Deus apud Deum.