Abundantia malorum, propter purgationem bonorum. Magna materies est purgationis bonorum, abundantia malorum. Nam in multitudine malorum quamvis permixti lateant boni, novit Dominus qui sunt ejus. Sub manu tanti artificis, auri mica in magna palea perire non potest. Quanta ibi palea, quam modicum aurum? Sed noli timere; tantus est artifex, ut purgare possit, perdere non possit. Vide aurum beatum Apostolum in ista fornace mundi hujus quemadmodum periculis probatur: ut veniamus ad vasa inhonorata quae intus sunt, quibus novit bene uti Dominus magnae domus. Apostolus ergo cum periculis probaretur, quid dicebat? Periculis in mari, periculis in deserto, periculis ex genere, periculis ex gentibus. Ista omnia foris sunt. Intus attende: Periculis in falsis fratribus 11II Cor. XI, 26 . Alloquor ergo aurum Dei, alloquor vasa facta in honorem, alloquor grana in tritura areae inter paleam laborantia. Tibi dico, quisquis audis, non me, sed per me: Esto bonus, tolera malum. Nolo dicas, Quis est bonus? Imo et hoc volo dicas: quoniam quantumcumque fueris bonus, non eris sine aliquo malo. Unde rectissime dicitur, Nemo bonus, nisi unus Deus 12Luc. XVIII, 19 . Sed bonus ille qui facit bona, Deus est. Si ergo bonus Deus qui facit bona, et solus ille bonus effector bonorum; quomodo est effector bonorum, si nullus hominum est bonus? Secundum modulum ergo proximum est et homo bonus. Qui si non esset, Dominus ipse non diceret, Homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona 13Id. VI, 45 .