Gregis Dei securitas. Audiamus itaque, fratres, unde Dominus oves improbas corripiat, et quid promittat ovibus suis. Et vos, inquit, oves meae, haec dicit Dominus Deus. Primo, quanta felicitas est, esse gregem Dei, si quis cogitet, fratres, etiam in istis lacrymis et in istis tribulationibus magnum gaudium concipit. Neque enim in ejus grege est, quem lupi possunt flagellare, aut cujus somnum possunt captare praedones. Illi enim dictum est, Qui pascis Israel 4Psal. LXXIX, 2 ; de quo dictum est, Non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel 5Psal. CXX, 4 . Vigilat ergo ille super nos vigilantibus nobis, vigilat et dormientibus nobis. Si ergo de pastore homine securum est pecus hominis; quanta debet esse nostra securitas pascente Deo, non tantum quia pascit nos, sed etiam quia fecit nos?