TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non sufficit bona conscientia, si est negligens coram hominibus conversatio. Est aliud in his verbis, quod non absurde potest intelligi. Sunt homines qui putant sibi in bene vivendo sufficere conscientiam, et non valde curant quid de illis alter existimet; ignorantes quia cum homo viderit hominem bonae conscientiae negligentius viventem, passim se cuilibet et ubilibet conjungentem, habentem scientiam quod nihil sit idolum, et tamen in idolio recumbentem, conscientia illius cum sit infirma, aedificatur non ad ea quae perscrutatur, sed ad ea quae suspicatur 16I Cor. VIII, 10. Neque enim homo par tuus, frater tuus, intrare potest in conscientiam tuam, quam novit Deus. Conscientia tua coram Deo est, conversatio tua coram fratre tuo: si de te ille aliquid mali suspicans, perturbatus aedificatur ad aliquid faciendum quod te putat facere, cum sic vivis; quid prodest quia venter conscientiae tuae hausit aquam puram, et ille de tua negligenti conversatione bibit turbatam?

Notes

  1. 16. I Cor. VIII, 10