Fides nostra in corde, quasi Christus in navi dormiens, excitanda, ut tempestas sedetur. Illud ergo, ut coeperam dicere, videamus, propter homines immurmurantes in aures infirmorum, Manducemus et bibamus; cras enim morimur: quia dicunt, Nullus inde resurrexit, non audivi vocem cujusquam, ex quo ibi positus est avus meus, ex quo atavus, ex quo pater; nullius audivi vocem. Respondete, Christiani, si christiani estis: ne forte cum vultis in populis inebriari, pigeat vos corruptoribus respondere. Habetis quid respondeatis: sed fluctuatis concupiscentia voluptatum, et vultis ingurgitari et vivi sepeliri. Surgit cupiditas ebrietatis, et quasi fluctus quidam irruit in animam, attractus flatu male suadentis. Tempestatem ergo magnam pateris, non vis respondere corruptori, cum faves propinatori; sed fluctus concupiscentiae nimis erigitur, et obruere vult tanquam navem cor tuum. Christiane, dormit in navi tua Christus: excita illum; jubebit tempestatibus ut omnia tranquillentur 8Matth. VIII, 24-26. Illo enim tempore, quando discipuli in navi fluctuabant Christo dormiente, significaverunt fluctuare Christianos christiana fide dormiente. Vides enim quid dicit Apostolus: Habitare, inquit, Christum per fidem in cordibus vestris 9Ephes. III, 17 . Secundum enim praesentiam pulchritudinis et divinitatis suae semper cum Patre est; secundum praesentiam corporalem jam supra coelos ad dexteram Patris est: secundum praesentiam vero fidei in omnibus Christianis est. Et ideo ergo fluctuas, quia Christus dormit: hoc est, ideo concupiscentias illas, quae excitantur flatibus male suadentium, non superas, quia fides dormit. Quid est, fides dormit? Sopita est. Quid est, sopita est? Oblitus es eam. Quid ergo est excitare Christum? Excitare fidem, reminisci quod credidisti. Ergo recordare fidem tuam, excita Christum: ipsa fides tua jubebit fluctibus, quibus turbaris, et ventis perversa suadentium: statim discedent, statim omnia conquiescent; quia etsi non desistit malus suasor loqui, jam non commovet navem, non fluctum excitat, non mergit vehiculum quo portaris.