Ariani per Filii injuriam Patrem falso honorant. Sed quid dicam, fratres? Non eis irascamur: sed pro eis oremus ut det eis Dominus intellectum; quia forte hoc nati sunt. Quid est, hoc nati sunt? Hoc acceperunt a parentibus suis, quod tenent. Praeponunt genus veritati. Fiant quod non sunt, ut possint servare quod sunt: hoc est fiant catholici, ut possint servare quod homines sunt: ut non in illis pereat Dei creatura, accedat Dei gratia. Putant enim quia Patrem honorent per contumeliam Filii. Quando illi dixeris, Blasphemas: respondet, Quare blasphemo? Quia dicis Filium non hoc esse, quod Pater est. Et ille mihi: Imo tu blasphemas. Quare? Quia aequare vis Patri Filium. Aequare volo Patri Filium, numquid extraneum? Gaudet Pater, quando illi aequo Filium unicum: gaudet, quia non invidet. Et Deus quia Filio unico non invidet, ideo hoc quod ipse est generavit. Tu et Filio facis injuriam, et ipsi Patri, in cujus honorem vis contumeliam facere Filio. Certe enim ideo dicis non esse ejusdem substantiae Filium, ne injuriam facias Patri ipsius. Ego tibi cito ostendo quia injuriam facis ambobus. Quomodo, inquit? Si dicam filio alicujus, Degener, non est similis patri tuo: degener, non hoc es quod pater. Audit illud filius, et irascitur, et dicit: Ergo degener natus sum? Audit illud pater, et plus irascitur. Iratus autem quid dicit? Ergo ego filium degenerem generavi? Ergo si aliud sum, aliud generavi, monstrum generavi. Quid est, quia cum vis uni deferre per alterius injuriam, ambobus facis injuriam? Filium offendis, sed Patrem non propitiabis. Cum de Filii contumelia honoras Patrem, et Filium offendis et Patrem. A quo fugis? ad quem fugis? Numquid irascente tibi Patre fugis ad Filium? Quid tibi dicit? Ad quem fugis, quem degenerem fecisti? Numquid offenso Filio curris ad Patrem? Dicit et ipse tibi: Ad quem fugis, quem degenerem genuisse dixisti? Sufficiat vobis; hoc tenete, hoc memoriae commendate, hoc in vestra fide conscribite. Hoc autem ut intelligatis, ad Deum Patrem et Filium, qui unum sunt, preces fundite.