Aggreditur solutionem quaestionis. Trinitas Deus. Quisnam sit autem iste blasphemandi modus, vel potius immoderatio, quaenam sit ista blasphemia, et quod sit verbum contra Spiritum sanctum; jam, quantum existimo, ipse ordo postulat ut dicamus, vestramque exspectationem tamdiu, sed necessario detentam, non ulterius differamus. Nostis, charissimi, in illa invisibili et incorruptibili Trinitate, quam fides nostra et catholica Ecclesia tenet et praedicat, Deum Patrem non Spiritus sancti Patrem esse, sed Filii; et Deum Filium non Spiritus sancti Filium esse, sed Patris; Deum autem Spiritum sanctum non solius Patris, aut solius esse Filii Spiritum, sed Patris et Filii. Et hanc Trinitatem, quamvis servata singularum proprietate et substantia personarum; tamen propter ipsam individuam et inseparabilem aeternitatis, veritatis, bonitatis essentiam vel naturam, non esse tres deos, sed unum Deum. Ac per hoc pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus, quales adhuc sumus, videre conceditur; insinuatur nobis in Patre auctoritas, in Filio nativitas, in Spiritu sancto Patris Filiique communitas, in tribus aequalitas. Quod ergo commune est Patri et Filio, per hoc nos voluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per illud donum nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est, per Spiritum sanctum Deum et donum Dei. In hoc enim reconciliamur divinitati, eaque delectamur. Nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? Sicut autem veritate discimus, ita charitate diligimus; ut et plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur. Charitas porro diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 26Rom. V, 5. Et quia peccatis alienabamur a possessione verorum honorum, charitas cooperit multitudinem peccatorum 27I Petr. IV, 8. Est ergo Pater Filio veritati origo verax, et Filius de veraci Patre orta veritas, et Spiritus sanctus a Patre bono et Filio bono effusa bonitas: omnium est autem non impar divinitas, nec separabilis unitas.