Divitiarum cupiditas insatiabilis. Nam et ipse Apostolus non ait, Qui divites sunt; sed, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia: volendo fieri, non existendo. Ideo ait, desideria. Desiderium est enim in homine, quo vult pervenire. Nam nemo desiderat quod habet. Insatiabilis est quidem avaritia; nec tamen in ipsis qui multum habent, desiderium dicendum est ejus rei quam habent, sed quam volunt addere. Habet istam villam, desiderat habere et illam quam non habet; sed cum habuerit, aliam desiderabit; non tamen desiderabit quod habuit, sed quod non habuit. Volendo ergo dives esse, desiderat, aestuat, sitit; et tanquam hydropisis morbo, plus bibendo, plus sitit. Mira ista similitudo est in corporis morbo, omnino avarus in corde hydrops est. Nam hydrops in carne, humore plenus est, humore periclitatur, et humore non satiatur: sic hydrops in corde, quanto plus habet, tanto plus eget. Quando minus habebat, minora volebat, paucioribus gaudebat, exiguis buccellis exhilarabatur: quia vero impletus est, distentus abundantissimus factus est haereditatis. Quotidie bibit, venit et sitit. Si hoc habebo, illud potero; parum possum, quia parum habeo. Cum et hoc habueris, plus habes velle: egestas aucta est, non potestas.