In Pauli mutatione impletur prophetia Jacob de Benjamin. Verba Apostoli audivimus, imo per Apostolum verba Christi loquentis in illo, quem de persecutore praedicatorem fecit, percutiens et sanans, occidens et vivificans; occisus agnus a lupis, et faciens agnos de lupis. Praedictum erat in praeclara prophetia, cum Jacob sanctus patriarcha benediceret filios suos, praesentes tangens, futura prospiciens, praedictum erat quod in Paulo contigit. Erat enim Paulus, sicut ipse testatur, de tribu Benjamin 1Philipp. III, 5. Cum autem Jacob benedicens filios suos venisset ad Benjamin benedicendum, ait de illo: Benjamin lupus rapax. Quid ergo? Si lupus rapax, semper rapax? Absit. Sed quid? Mane rapiet, ad vesperum dividet escas 2Gen. XLIX, 27 . Hoc in apostolo Paulo completum est, quia et de illo praedictum erat. Jam, si placet, inspiciamus illum mane rapientem, ad vesperum escas dividentem. Mane et vesperum posita sunt pro eo ac si diceretur, Prius et postea. Sic ergo accipiamus, Prius rapiet, postea dividet escas. Attendite raptorem: Saulus, inquit, sicut Actus Apostolorum testantur, acceptis litteris a principibus sacerdotum, ut ubicumque inveniret viae Dei sectatores, attraheret et adduceret, utique puniendos, ibat spirans et anhelans coedes. Hic est ille mane rapiens. Nam et quando lapidatus est Stephanus primus martyr pro nomine Christi, evidentius aderat et Saulus. Et sic aderat lapidantibus, ut non ei sufficeret si tantum suis manibus lapidaret. Ut enim esset in omnium lapidantium manibus, ipse omnium vestimenta servabat, magis saeviens omnes adjuvando, quam suis manibus lapidando. Audivimus, Mane rapiet: videamus, ad vesperum dividet escas. Voce Christi de coelo prostratus est, et accipiens interdictum saeviendi, cecidit in faciem suam; prius prosternendus, deinde erigendus; prius percutiendus, postea sanandus. Non enim in illo Christus postea viveret, nisi occideretur in eo quod male ante vixisset. Quid ergo prostratus audivit? Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Et ille, Quis es, Domine? Et vox desuper, Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Membris adhuc in terra positis caput in coelo clamabat, et non dicebat, Quid persequeris servos meos; sed, Quid me persequeris? Et ille, Quid me vis facere? Jam parat se ad obediendum, qui prius saeviebat ad persequendum. Jam informatur ex persecutore praedicator, ex lupo ovis, ex hoste miles. Audivit quid facere debeat. Caecus sane factus est: ut interiore luce fulgeret cor ejus, exterior ad tempus erepta est; subtracta est persecutori, ut redderetur praedicatori. Et eo tamen tempore, quo caetera non videbat, Jesum videbat. Ita et in ipsa ejus caecitate mysterium informabatur credentium; quoniam qui credit in Christum, ipsum intueri debet, caetera nec nata computare; ut creatura vilescat, et Creator in corde dulcescat.