TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Joannis nativitas cur celebretur, non aliorum. Diei hodiernae solemnitas solemnem desiderat tanta exspectatione sermonem. Ergo, adjuvante Domino, ministrabimus vobis quod dederit, recolentes et animo tenentes nostrae officium servitutis, ut loquamur, non tanquam magistri, sed tanquam ministri; non discipulis, sed condiscipulis; quia nec servis, sed conservis. Magister autem unus est nobis, cujus schola in terra est, et cathedra in coelo: cujus praecursor Joannes est natus, cujus nativitatis dies hodiernus traditur, hodie celebratur. Hoc majorum traditione suscepimus, hoc ad posteros imitanda devotione transmittimus. Joannis ergo non Evangelistae, sed Baptistae Natalem hodie celebramus. Qua prima re posita, occurrit quaestio non praetereunda, quare Natalem, quo est ortus ex utero Joannes, potius celebremus, quam cujuslibet apostoli vel martyris vel prophetae vel patriarchae? Si interrogemur, quid respondebimus? Quantum mihi videtur, quantum mearum virium mediocritati occurrit, haec causa est: Discipuli Domini nati, et per aetatis accessum ad annos capaciores perducti, in discipulatum assumpti sunt; illorum postea fides Domino adhaesit, sed nullius illorum nativitas Domino militavit. Recordemur et Prophetas, recolamus Patriarchas: nati sunt homines, aetatis accessu repleti Spiritu sancto prophetaverunt Christum; nati sunt, ut postea prophetarent. Joannis autem ipsa nativitas Dominum Christum prophetavit, quem conceptum ex utero salutavit.