De animarum statu post mortem quid senserint philosophi. Hi ergo, sicut hesterno die vos commonui, quaesierunt quid postea, id est, quid post hanc vitam. Quaesierunt sicut homines: sed quando invenirent, cum homines essent? Doctrinam Dei non habuerunt, Prophetas non audierunt: non potuerunt invenire, suspicati sunt. Retuli vobis heri suspiciones illorum. Exeunt animae malae, inquiunt; et quia immundae sunt, continuo in alia corpora revolvuntur: exeunt animae sapientium atque justorum; et quia bene vixerunt, volant ad coelum. Age belle, belle illis invenisti locum: volantes ad coelum perveniunt. Et quid ibi? Ibi erunt, inquiunt, et requiescent cum diis: sedes eorum erunt stellae. Non malum habitaculum illis invenistis: vel ibi illas dimittite, nolite illas dejicere. Sed, inquiunt, post longa tempora, facta penitus oblivione veterum miseriarum, incipiunt velle reverti in corpora; et delectabit eas venire, et rursus veniunt ad ista patienda, ad ista toleranda, ad obliviscendum Deum, ad blasphemandum Deum, ad sequendas corporis vuluptates, ad pugnas contra libidines. Veniunt ad istas miserias, unde, et quo? Dic mihi, quare? Quia obliviscuntur. Si omnia mala obliviscuntur, obliviscantur et delectationem carnis. Hoc solum malo suo meminerunt, unde ruerunt. Veniunt: quare? Quia delectat eas rursus in corporibus habitare. Unde delectat, nisi per memoriam, quia ibi aliquando habita verunt? Dele totam memoriam, et forte residuam facies sapientiam: nihil remaneat quod revocet.