TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Certam quamdam esse blasphemiam irremissibilem. Exercere quippe nos voluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. Quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere: sed necesse est plane ut sit aliqua blasphemia et aliquod verbum, quod si dicatur contra Spiritum sanctum, nullam unquam veniam remissionemque mereatur. Quia si omne acceperimus, quisnam poterit salvari? Si autem rursus nullum putaverimus, contradicimus Salvatori. Est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod verbum, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non remittetur. Quod sit autem hoc verbum, quaeri a nobis Dominus voluit; ideo non expressit. Quaeri, inquam, voluit, non negari. Solent enim Scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum finiatur, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut et ex parte non intelligatur. Ista ergo sententia ex toto, id est, universaliter pronuntiaretur, si diceretur, Omnis blasphemia Spiritus non remittetur; aut, Qui dixerit qualecumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Ex parte autem, id est, particulariter pronuntiaretur, si diceretur, Quaedam blasphemia Spiritus non remittetur. Quia ergo nec universaliter nec particulariter enuntiata sententia est (non enim dictum est, Omnis blasphemia Spiritus; aut, quaedam blasphemia; sed tantummodo indefinite dictum est, Spiritus blasphemia non remittetur: nec dictum est, Qui dixerit quodcumque verbum; aut, qui dixerit quoddam verbum; sed indefinite, Qui dixerit verbum ); non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum intelligamus: sed necesse est plane ut quamdam blasphemiam et quoddam verbum voluerit intelligi Dominus; quamvis id exprimere noluerit, ut petendo, quaerendo, pulsando, si quid recti intellectus acceperimus, non viliter habeamus.