Opera misericordiae sola commemoranda sunt in judicio. Nam et hoc aliquando, fratres, commonui Charitatem vestram, quod me, fateor, in Scriptura Dei plurimum movet, et saepius debeo commonere. Rogo vos ut cogitetis, quod ait ipse Dominus noster Jesus Christus, in fine saeculi, cum venerit ad judicium, congregaturum se omnes gentes in conspectu suo, et divisurum homines in duas partes, ad dexteram alios, et ad sinistram alios positurum, dextrisque dicturum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sinistris autem, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Quaere causas vel tantae mercedis, vel tanti supplicii, percipite regnum; et, Ite in ignem aeternum. Quare isti percepturi regnum? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quare isti ituri in ignem aeternum? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare 6Matth XXV, 31-42 . Quid est hoc, rogo? Video de his qui percepturi sunt regnum, quia dederunt tanquam boni et fideles Christiani, verba Domini non contemnentes, et cum fiducia promissa sperantes, fecerunt hoc; quia si non fecissent, vitae ipsorum bonae sterilitas ista non utique convenisset. Forte enim casti erant, non fraudatores, non ebriosi, abstinentes se ab operibus malis. Si hoc non adderent, steriles remanerent. Fecissent enim, Declina a malo: non fecissent, Et fac bonum 7Psal. XXXIII, 15 . Verumtamen etiam ipsis non ait: Venite, percipite regnum; caste enim vixistis, nulli fraudem fecistis, neminem pauperem oppressistis, limitem nullius invasistis, neminem jurando fefellistis. Non dixit haec: sed, Percipite regnum, quia esurivi, et dedistiss mihi manducare. Quantum hoc excellit, quando caetera tacuit, et hoc solum Dominus nominavit?