TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Via tuta Christus. Erigunt nos divinae lectiones, ne desperatione frangamur: et rursus terrent, ne superbia ventilemur. Tenere autem viam mediam, veram, rectam, tanquam inter sinistram desperationis et dexteram praesumptionis, difficillimum esset nobis, nisi Christus diceret, Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita. Tanquam diceret, Qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire? Ego sum veritas. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Securi ergo ambulemus in via: sed insidias timeamus juxta viam. Inimicus insidiari non audet in via; quia Christus est via: sed juxta viam plane non desinit. Unde et in Psalmo dicitur: Juxta semitas scandala posuerunt mihi 1Psal. CXXXIX, 6 . Dicit et alia Scriptura: Memento quia in medio laqueorum ingrederis 2Eccli. IX, 20 . Isti laquei inter quos ingredimur, non sunt in via: sed tamen sunt juxta viam. Quid formidas, quid metuis, si in via ambulas? Tunc time, si deseris viam. Nam ideo etiam permittitur inimicus ponere juxta viam laqueos, ne securitate exsultationis via deseratur, et in insidias incidatur.

Notes

  1. 1. Psal. CXXXIX, 6
  2. 2. Eccli. IX, 20