TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo intelligenda verba Christi ad Magdalenam. Tangere fide. Quid sibi hoc vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Si non illum poterat tangere in terra stantem, poterat tangere in coelo sedentem? Tanquam diceret: Modo noli me tangere, tunc me tanges cum ascendero ad Patrem. Recolat Charitas vestra hesternam lectionem, quando apparuit discipulis Dominus, et putaverunt se spiritum videre: ille autem volens eis hunc tollere errorem, praebuit se tangendum. Quid dixit? Heri lectum est: inde Sermo fuit. Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate et videte 2Luc. XXIV, 37-39 . Numquid jam ascenderat ad Patrem, quando dicebat, Palpate et videte? Praebet se tangendum discipulis suis, non tangendum, sed palpandum, ut fides fiat verae carnis, veri corporis, ut exhibeatur etiam tactibus humanis soliditas veritatis: praebet ergo se palpandum manibus discipulorum; et mulieri dicit, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid sibi vult? Viri non potuerunt eum tangere nisi in terra, mulieres eum habebant tangere in coelo? Quid est ergo tangere, nisi credere? Fide enim tangimus Christum: et melius est manu non tangere, et fide tangere, quam manu palpare, et fide non tangere. Non magnum fuit manu Christum tangere. Judaei tetigerunt quando comprehenderunt, tetigerunt quando ligaverunt, tetigerunt quando suspenderunt: tetigerunt, et male tangendo, quod tetigerunt, perdiderunt. Tangendo fide, o Ecclesia catholica, fides te salvam facit. Tu tantum fide tange, id est, fideliter accede et firmiter crede. Si Christum tantummodo hominem putaveris, in terra tetigisti. Si Christum Deum credideris aequalem Patri, tunc tetigisti quando ascendit ad Patrem. Ergo ascendit nobis, quando illum recte intelligimus. Semel tunc illo in tempore ascendit, sed modo quotidie ascendit. O quam multis necdum ascendit, et quam multis adhuc in terra jacet? Quam multi dicunt: Homo fuit magnus? Quam multi dicunt: Propheta fuit? Quam multi antichristi exstiterunt, qui dicerent, ut Photinus: Homo fuit, plus nihil habuit; sed omnes homines pios et sanctos excellentia sapientiae et justitiae superavit: nam Deus non fuit. O Photine, in terra tetigisti, festinasti tangere, praecipitasti te: et ideo ad patriam non pervenisti, quia in via errasti.

Notes

  1. 2. Luc. XXIV, 37-39