TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Prima et secunda petitio.--Sanctificetur nomen tuum, dicimus, Veniat regnum tuum. Sanctificatio nominis Dei est, qua efficimur nos sancti. Nam nomen ejus semper est sanctum. Optamus etiam venire regnum ejus: veniet, et si nolumus; sed optare et orare ut veniat regnum ejus, nihil est aliud quam optare ab illo, ut dignos nos faciat regno suo, ne forte, quod absit, veniat, et non nobis veniat. Multis enim non est venturum, quod tamen venturum est. Eis enim venturum est, quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis non veniet quibus dicetur. Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum 2Matth. XXV, 34, 41 . Cum ergo dicimus, Veniat regnum tuum, oramus ut nobis veniat. Quid est, ut nobis veniat? Ut bonos nos inveniat. Hoc ergo oramus, ut bonos nos faciat: tunc enim nobis veniet regnum ejus.

Notes

  1. 2. Matth. XXV, 34, 41