Homo malus. Et quandocumque dicis Deo, Libera me, Domine, ab homine malo: hoc enim modo cantavimus. Scio enim quo gemitu dicas, Libera me, Domine, ab homine malo. Quis enim in isto saeculo non patitur aliquem hominem malum? Quando ergo hoc dicis Deo, Libera me, Domine, ab homine malo; sicut totis praecordiis dicis, sic intentis oculis te prius attende. Libera me, Domine, ab homine malo. Fac tibi respondisse Deum, A quo? dicturus es a Gaio, a Lucio, a nescio quo quem pateris. Et respondet tibi: De te mihi nihil dicis? Si ab homine malo libero te, prius es liberandus a te ipso. Pateris malum, noli te ipsum pati malum. Videamus si invenit in te, quid tibi faciat alter malus. Quid tibi faciat malus? Tu noli esse malus. Non tibi dominetur avaritia, non te calcet concupiscentia tua, non te trituret ira tua. Isti hostes interiores tui sunt. Tu ipse non tibi aliquid facias. Videamus quid tibi facit vicinus malus, patronus malus, potens malus: videamus quid tibi facit. Justum te inveniat, fidelem te inveniat, christianum te inveniat: quid tibi facturus est? Quod Stephano Judaei fecerunt. Faciendo malum, miserunt ad bonum. Ergo quando petis ut liberet te Deus ab homine malo, attende te, noli tibi parcere: te a te liberet. Quomodo te a te liberat? Dimittendo peccata, donando merita, dando tibi vires pugnandi adversus concupiscentias tuas, inspirando virtutem, dando menti tuae coelestem delectationem, qua omnis terrena delectatio superetur. Haec cum tibi praestat Deus, liberat te a te, et securus exspectas in hujus saeculi malis transitoriis cum eis bonis venturum Dominum, quae transire non possunt. Satis sint vobis. Videtis certe, quia nescio quomodo ego invalidus accedo, et loquendo fortis fio. Tantus est mihi animus, tanta intentio in profectu vestro! Operarius enim in agro fructum sperans, minus sentit laborem. Sitis fructus mei, ut vobiscum sim, et omnes simus fructus Dei.