TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Saulus in Paulum mutatus. Ratio mutati nominis Sauli in Pauli. Unde ipse Paulus, primo Saulus? hoc est, primo superbus, post humilis. Nam quando Saulus, a Saüle nomen derivatum erat. Saül autem rex superbus: in regno autem David humilem persequebatur 1I Reg. XVIII-XXIV. Quando ergo Saulus, qui postea Paulus, tunc utique superbus, tunc persecutor innocentium, tunc vastator Ecclesiae. Acceperat enim litteras (velut zelo Synagogae ardens, et insequens christianum nomen) a sacerdotibus, ut exhiberet quoscumque invenisset christianos ad luenda supplicia. Cum pergit, cum anhelat caedes, cum sitit sanguinem, coelesti Christi voce prostratus est persecutor, erectus est praedicator 2Act. IX. Impletum in illo quod scriptum est in propheta: Ego percutiam, et ego sanabo 3Deut. XXXII, 39 . Hoc enim percutit Deus, quod se in homine extollit adversus Deum. Non est impius medicus, qui tumorem ferit, qui putredinem secat aut urit. Dolorem ingerit: ingerit, sed ut perducat ad sanitatem. Molestus est: sed nisi esset, utilis non esset. Prostravit ergo Christus una voce Saulum, erexit Paulum: hoc est, prostravit superbum, erexit humilem. Nam quae fuit ratio mutandi sibi nominis, ut cum Saulus antea vocaretur, postea se Paulum dici vellet; nisi quia Sauli nomen in se agnovit, cum persequeretur, fuisse superbiae? Elegit ergo humile nomen, ut Paulus, hoc est minimus, vocaretur. Paulum enim, minimum est. Paulum nihil aliud est, quam parvum. De quo nomine jam glorians, humilitatemque commendans: Ego, inquit, sum minimus Apostolorum. Unde ergo, unde iste, nisi ex populo Judaeorum? Inde alii Apostoli, inde Paulus, inde quos commendat idem Paulus, quod viderint Dominum post resurrectionem. Dicit enim eum visum ferme a quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt 4I Cor. XV, 9, 6 .

Notes

  1. 1. I Reg. XVIII-XXIV
  2. 2. Act. IX
  3. 3. Deut. XXXII, 39
  4. 4. I Cor. XV, 9, 6