Lucta animae et carnis. Subdenda anima Deo, animae caro. Lucta est enim in isto corpore: quamdiu vivimus, pugnamus; quamdiu pugnamus, periclitamur: sed in his omnibus superamus, per eum qui dilexit nos 9Id. VIII, 37. Pugnam nostram, modo cum Apostolus legeretur, audistis: Omnis, inquit, Lex in uno sermone impletur, in eo quod est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ista dilectio de Spiritu sancto est. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Prius vide si jam nosti diligere te ipsum; et committo tibi proximum, quem diligas sicut te ipsum. Si autem nondum nosti diligere te; timeo ne decipias proximum tuum sicut te. Si enim amas iniquitatem, non diligis te. Psalmus testis est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 10Psal. X, 6 . Si autem odisti animam tuam, quid tibi prodest quia diligis carnem tuam? Si odisti animam tuam, et diligis carnem tuam, resurget caro tua; sed ut torqueatur anima tua. Ergo prius anima diligenda est, quae Deo subdenda est, ut ordinem suum servitus ista custodiat, anima Deo, animae caro. Vis serviat caro tua animae tuae? Deo serviat anima tua. Debes regi, ut possis regere. Nam lucta ista tam periculosa est, ut si dimiserit rector, ruina sequatur.