TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Veritas a philosophis hujus saeculi inventa, non via. Inter caetera, cum sanctum Evangelium legeretur, audistis quod ait Dominus Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Veritatem et vitam omnis homo cupit: sed viam non omnis homo invenit. Deum esse quamdam vitam aeternam, immutabilem, intelligibilem, intelligentem, sapientem, sapientes facientem, nonnulli etiam hujus saeculi philosophi viderunt. Veritatem fixam, stabilem, indeclinabilem, ubi sunt omnes rationes rerum omnium creatarum, viderunt quidem, sed de longinquo; viderunt, sed in errore positi: et idcirco ad eam tam magnam et ineffabilem et beatificam possessionem, qua via perveniretur, non invenerunt. Nam quia viderunt etiam ipsi (quantum videri ab homine potest) creatorem per creaturam, factorem per facturam, fabricatorem mundi per mundum, Paulus apostolus testis est, cui utique debent credere Christiani. Ait enim, cum de talibus loqueretur: Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem. Ista, sicut recognoscitis, Pauli apostoli verba sunt. Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem iniquitate detinent. Numquid dixit eos non detinere veritatem? Sed, veritatem in iniquitate detinent. Bonum est quod tenent: sed malum est ubi tenent. Veritatem in iniquitate detinent.