TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed ne putetis, fratres, quia facienda sunt quotidie adulteria, et eleemosynis quotidianis mundanda sunt. Ad illa majora scelera non sufficiunt quotidianae eleemosynae, ut ea mundent. Aliud est ubi mutes vitam, aliud est ubi toleres vitam. Illa mutanda est: si moechus eras, noli esse moechus: si fornicator eras, noli fornicari: si homicida, noli esse homicida: si ibas ad mathematicum et ad caeteras pestes sacrilegas, jam desine. Arbitraris haec, nisi fieri desinant, quotidianis eleemosynis posse mundari? Illa dico quotidiana peccata, quae aut per linguam facile committuntur, ut est verbum durum, aut cum labitur aliquis in risum immoderatum, aut in hujusmodi nugas quotidianas. In ipsis concessis peccata sunt. Cum ipsa uxore si exceditur concumbendi modus procreandis liberis debitus, jam peccatum est. Ad hoc etenim ducitur uxor: nam id etiam tabulae indicant, ubi scribitur, Liberorum procreandorum causa. Quando tu uti uxore amplius quam necessitas procreandorum liberorum cogit, volueris, jam peccatum est: et ipsa talia peccata quotidianae eleemosynae mundant. In ipsis alimentis, quae utique concessa sunt, si forte excedis modum, et amplius accipis quam necesse est, peccas. Quotidiana sunt ista quae dico: sed tamen peccata sunt; et non sunt levia, quia plura. Quia vero quotidiana et plurima, timenda est ruina multitudinis, etsi non magnitudinis. Talia peccata dicimus, fratres, quotidianis eleemosynis posse mundari. Sed facite eleemosynas, et nolite cessare. Attendite vitam vestram quotidianam ipsis peccatis scaturientem, minutis ipsis dico.