TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Incarnati Verbi mysterium dignis aperitur. Amare Deum gratis pietas est. Sed quia magnum est nosse mysterium, quomodo sit Dominus David et filius David: quomodo sit una persona homo et Deus: quomodo sit in forma hominis minor Patre, in forma Dei aequalis Patri: quomodo iterum dicit, et, Pater major me est 6Joan. XIV, 28 ; et, Ego et Pater unum sumus 7Id. X, 30 : quia magnum est sacramentum, ut capi possit, mores informandi sunt. Indignis enim clausum est, promerentibus aperitur. Nec lapides, nec vectes, nec pugni, nec calces sunt quibus pulsamus ad Dominum. Vita pulsat, vitae aperitur. Corde petitur, corde quaeritur, corde pulsatur, cordi aperitur. Cor autem hoc quod recte petit, recte pulsat et quaerit, pium esse debet. Primo amare Deum gratis; haec est enim pietas: nec sibi extra illum ponere mercedem, quam exspectet ex illo. Illo enim melius est nihil. Et quid carum petit a Deo, cui Deus ipse vilis est? Terram dat, et gaudes, amator terrae, et factus terra. Si gaudes, quando dat terram; quanto amplius gaudere debes, cum se ipsum tibi dat, qui fecit coelum et terram? Gratis ergo amandus est Deus. Nam diabolus hoc sancto Job nesciens quid in illo intus ageretur, magnum crimen objecit, dicens: Numquid gratis colit Job Deum?

Notes

  1. 6. Joan. XIV, 28
  2. 7. Id. X, 30