TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem. Quorum, nisi et Judaeorum et Gentium? Sed ne diceretur, Quare super impietatem Gentium? Nunquam enim Gentes Legem acceperunt et praevaricatores facti sunt? Recte revelatur ira Dei super Judaeos, quibus data est Lex, et eam observare noluerunt: Gentibus autem non est data. Intuemini, fratres, et intelligite quomodo omnes reos ostendit, et omnes salutis indigere ac misericordiae Dei. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem in iniquitate detinent. Videte quemadmodum non dixerit, Non habent veritatem: sed, Veritatem, inquit, in iniquitate detinent. Et quasi quaereres dicens, Quomodo possunt habere veritatem, qui Legem non acceperunt? sequitur, Quia quod notum est, inquit, Dei, manifestum est in illis. Et quomodo potuit manifestum esse in illis quod notum est Dei, qui Legem non acceperunt? Sequitur, et dicit: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas. Utique subaudimus, intellecta conspicitur. Cur enim attendat opera, et non quaerat artificem? Attendis terram fructificantem, attendis mare plenum animalibus suis, attendis aerem plenum volatilibus, attendis coelum fulgere stellis, et caetera, et non quaeris tanti operis artificem? Sed dicis mihi: Ista video, illum non video. Ad ista videnda corporis oculos dedit, ad se videndum mentem dedit. Neque enim et animam hominis vides. Sicut ergo ex motibus et administratione corporis animam, quam non vides, intelligis: sic ex administratione totius mundi, et ex regimine ipsarum animarum intellige Creatorem. Sed parum est intelligere. Nam illi intellexerunt; et vide quid ait Apostolus: Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quo merito, nisi superbiae? Nam vide sequentia: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Non enim debebant sibi arrogare quod ille donaverat, nec se jactare ex eo quod non a se ipsis, sed ab illo habebant. Quod illi utique reddendum fuit, ut ad hoc tenendum quod videre poterant, ab illo sanarentur qui dederat ut viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem servarent, et possent purgari, atque illi beatissimae contemplationi cohaererent. Quia vero superbia erat in eis, interposuit se falsus et fallax et superbus, qui eis promitteret quod per partes nescio quas superbiae purgarentur animae illorum, et fecit cultores daemoniorum. Inde sacra omnia quae celebrantur a Paganis, quae valere dicunt ad purgationem animarum suarum. Et audi Apostolum consequenter haec dicentem, quia pro mercede superbiae ista receperunt; quia non sic honorificaverunt Deum, ut honorificandus est Deus. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Jam simulacra sunt. Et ista quidem omnium Graecorum aliarumque gentium, quae similitudinem hominum habent. Quia vero non est major et superstitiosior idololatria quam Aegyptiorum: nam Aegyptus perfudit mundum figmentis talibus, qualia deinceps dicit Apostolus: cum dixisset, In similitudinem imaginis corruptibilis hominis; addidit, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Numquid enim, fratres, in aliis templis vidistis simulacrum capite canino vel taurino, caeterorumque animalium irrationabilium figmenta? Haec enim idola Aegyptiorum sunt. Utrumque enim genus complexus, ait Apostolus: « In similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. » Haec mala eorum, ex impietate superbiae sunt. Ista vero peccata quia de superbia, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt. Cum enim dicit, Tradidit illos Deus, jam de vindicta est cujusdam peccati, ut haec faciant. « Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium. » Quid est, « commutaverunt veritatem Dei in mendacium? In similitudinem » scilicet « imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. » Et ne quisquam eorum diceret, Non simulacrum colo, sed quod significant simulacra; subjecit statim, Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori 1Rom. I, 18-25 . Intelligite prudenter. Aut simulacrum enim colunt, aut creaturam. Qui simulacrum colit, convertit veritatem Dei in mendacium. Nam mare veritas est; Neptunus autem, mendacium factum ab homine, conversa veritate Dei in mendacium: quia Deus fecit mare; homo autem, simulacrum Neptuni. Sic, Deus fecit solem: homo autem simulacrum solis faciendo, convertit veritatem Dei in mendacium. Sed ne dicant, Non colo simulacrum, sed solem colo, ideo dixit, Coluerunt creaturam potius quam Creatorem .

Notes

  1. 1. Rom. I, 18-25