Ex his tribus illustratur Trinitatis mysterium. Videte ergo, jam securus commendo quod intellexistis; non inculco incognitum, sed repetens commendo perceptum. Ecce de tribus illis una res nominata est, unius rei nomen dictum est: Memoria nomen est unius ex illis tribus, et tamen nomen unius ex illis tribus tria ipsa operata sunt. Non potuit dici sola memoria, nisi operante voluntate, intellectu et memoria. Non potest dici solus intellectus, nisi operante memoria, voluntate et intellectu: nec potest dici sola voluntas, nisi operante memoria et intellectu et voluntate. Explicata sunt, ut arbitror, quae promissa sunt: quod separatim pronuntiavi, inseparabiliter cogitavi. Unum horum omnium tria fecerunt: sed tamen hoc unum quod tria fecerunt, non ad tria pertinet, sed ad unum. Tria fecerunt nomen memoriae: sed hoc non pertinet nisi ad solam memoriam. Tria fecerunt nomen intellectus: sed non pertinet nisi ad solum intellectum. Tria fecerunt nomen voluntatis: sed non pertinet nisi ad solam voluntatem. Ita Trinitas fecit carnem Christi: sed non pertinet nisi ad solum Christum. Trinitas fecit de coelo columbam: sed non pertinet nisi ad solum Spiritum sanctum. Trinitas fecit de coelo vocem: sed non pertinet vox nisi ad solum Patrem.