Cypriani mors pretiosa. Sed cum Carthago habuerit cathedram ejus, Carthago habeat memoriam ejus; unde nos celebraremus Natalitia ejus, nisi esset pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus 2Psal. CXV, 15 ? In omnem terram exiit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ejus 3Psal. XVIII, 5. Docuit fideliter quod facturus erat, fecit fortiter quod docuerat. Ad pretiosam mortem juste vivendo, ad gloriosam vero vitam injuste moriendo pervenit; atque adeptus est triumphale martyris nomen, quia perduxit usque ad sanguinem pro veritate certamen.