Stephani passio similis passioni Christi. Falsi testes contra utrumque. Veritatis magna vis. Quantam autem cum Domino suo et Salvatore suo habuit similitudinem passionis! Falsi testes adversus istum, quomodo adversus illum: et de ipsa re. Nostis enim et recolitis, falsi testes contra Dominum Christum quid dixerunt: Nos audivimus eum dicere, Solvo templum hoc, et post triduum aedifico alterum novum 1Marc. XIV, 58 . Non autem hoc Dominus dixerat: sed vicina voluit esse falsitas veritati. Quomodo sunt falsi testes? Audierunt dixisse: Solvite templum hoc, et post triduum resuscitabo illud. Evangelista autem dicit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui 2Joan. II, 19-21 . Falsi testes, pro eo quod dictum est Solvite, dixerunt Solvo. Modicum in syllabis mutaverunt: sed tanto falsi testes pejores fuerunt, quanto propinquare veritati per calumniam voluerunt. Et huic quid objectum? Nos audivimus eum dixisse quia Jesus Nazarenus destruet templum hoc, et mutabit consuetudinem Legis 3Act. VI, 14 . Falsum testimonium dicebant, et vera prophetabant. Quomodo Caiphas ille, magister illorum, princeps sacerdotum, dans consilium Judaeis, ut occideretur Christus, hoc dixit: Expedit unum mori, quam ut tota gens pereat. Ait autem evangelista: Hoc non a semetipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia oportebat Christum mori pro gente 4Joan. XI, 50, 51 . Quid hoc est, fratres? Magna vis est veritatis. Oderunt veritatem homines, et veritatem prophetant nescientes. Non agunt, sed agitur de illis. Processerunt ergo isti falsi testes similes falsis testibus, sed pro quibus occisus est Christus.