TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lex peccati et mortis quaenam. Lex Moysi cur data. Lex enim mortis non ipsa dicitur, lex peccati et mortis non illa lex dicitur quae data est in monte Sina. Lex peccati et mortis illa dicitur de qua gemens ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Sed illa lex, ipsa est quae dicta est, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Et subjecit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Quid est, supra modum? Ut addatur praevaricatio. Data est ergo lex illa, ut inveniretur infirmitas. Parum est hoc, non solum ut inveniretur, sed etiam ut augeretur, et vel sic medicus quaereretur. Si enim levis morbus esset, contemneretur: si morbus contemneretur, medicus non quaereretur: si medicus non quaereretur, morbus non finiretur. Ideo ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 10Rom. V, 20: quae delevit cuncta peccata quae invenit, et ad non peccandum voluntati nostrae conanti adjutorium subministravit; ut ipsa voluntas nostra non in se ipsa, sed in Deo laudaretur. In Deo enim laudabimur tota die 11Psal. XLIII, 9 : et, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur 12Psal. XXXIII, 3 . Audiant mites: nam superbi et litigiosi non audiunt. Ergo quare non ipsa est Lex digito Dei scripta, quae dat adjutorium hoc gratiae, de qua loquimur? Quare? Quia in tabulis lapideis scripta est, non in tabulis cordis carnalibus 13II Cor. III, 3.

Notes

  1. 10. Rom. V, 20
  2. 11. Psal. XLIII, 9
  3. 12. Psal. XXXIII, 3
  4. 13. II Cor. III, 3