Bonorum et malorum permixtio in Ecclesia. Neque miremini multitudinem christianorum malorum, qui ecclesiam implent, qui ad altare communicant, qui episcopum, vel presbyterum de bonis moribus disputantem magnis vocibus laudant: per quos impletur quod congregator noster praedixit in Psalmo, Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 6Psal. XXXIX, 6 . In Ecclesia hujus temporis possunt esse nobiscum: in illa vero, quae post resurrectionem futura est, congregatione sanctorum esse non poterunt. Ecclesia enim hujus temporis areae comparatur, habens mixta grana cum paleis, habens permixtos bonis malos; habitura post judicium sine ullis malis omnes bonos. Haec area continet messem ab Apostolis seminatam, a sequentibus usque in praesens tempus bonis doctoribus irrigatam, non parum etiam inimicorum persecutione contritam; sed quod solum restat, nondum superna ventilatione purgatam. Veniet autem ille de quo reddidistis in Symbolo, Inde venturus est judicare vivos et mortuos: et, sicut Evangelium loquitur, habebit ventilabrum in manu sua, et expurgabit aream suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili 7Matth. III, 12 . Quod dico audiant et antiqui fideles. Qui granum est, cum tremore gaudeat, et permaneat, et ab area non recedat. Non se judicio suo velut a palea conetur exuere: quoniam si se voluerit modo a palea separare, non poterit in area permanere. Et cum venerit ille qui sine errore discernit, quod in area non invenerit, ad horreum non levabit. Incassum se de spica tunc grana jactabunt, quaecumque nunc ab area recesserunt. Implebitur illud horreum, atque claudetur. Quidquid extra remanserit, flamma vastabit. Qui ergo bonus est, charissimi, toleret malum: qui malus est, imitetur bonum. In hac quippe area possunt in paleas grana deficere; possunt rursus grana de paleis consuscitari. Quotidie fiunt ista, fratres mei: plena est vita haec suppliciis atque solatiis. Quotidie qui videbantur boni, labuntur et pereunt: et rursus qui videbantur mali, convertuntur et vivunt. Non vult enim Deus mortem impii, tantum ut revertatur et vivat 8Ezech. XVIII, 23 . Audite me, grana; audite me, qui estis quod esse desidero: audite me, grana. Nolite contristari de permixtione palearum: non erunt vobiscum in aeternum. Quantum est hoc quod premit palea? Deo gratias, quia levis est. Nos tantum grana simus, et quantacumque fuerit, non gravabit. Fidelis est enim Deus, qui non permittet nos tentari supra id quod possumus; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut sustinere possimus 9I Cor. X, 13. Audiant nos et paleae; ubicumque sunt, audiant. Nolo hic sint: alloquamur eas tamen, ne forte sint. Ergo audite me, paleae: quamvis, si auditis, paleae non eritis. Audite ergo. Prosit vobis Dei patientia. Granorum conjunctio, commonitio, grana vos faciat. Non vobis desunt imbres verborum Dei: non sit sterilis in vobis ager Dei. Ergo revirescite, granascite, maturascite. Qui enim vos seminavit, spicas vult invenire, non spinas.