Christus interfectoribus suis medicamentum parat de suo sanguine. Agnoscis phreneticos, agnosce et medicum. Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 6Id. XXIII, 34 . Illi perdita mente saeviebant, et medici sanguinem saeviendo fundebant: ille autem etiam de ipso sanguine suo aegrotis medicamenta faciebat. Non enim vere frustra dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Orat christianus, et exauditur; orat Christus, et non exauditur? Nam qui exaudit cum Patre, quia Deus est, quomodo non exauditur homo, quod pro nobis factus est? Prorsus exauditus est. Ibi erant, ibi saeviebant: de his erant qui reprehendebant eum, et dicebant, Ecce cum publicanis et peccatoribus convescitur 7Marc. II, 16 . Erant in ipso populo, a quo ipse medicus occidebatur, et in ejus sanguine etiam ipsis antidotum parabatur. Cum enim Dominus non solum sanguinem funderet, verum etiam ipsam suam mortem ad medicamenti confectionem impenderet; resurrexit ad demonstrandum resurrectionis exemplum. Patientia sua passus est, ut doceret patientiam nostram; et in resurrectione sua praemium patientiae demonstravit. Item, ut nostis, et omnes confitemur, ascendit in coelum, deinde ab eo Spiritus sanctus est missus, ante promissus. Dixerat enim discipulis suis: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto 8Luc. XXIV, 49 . Venit ergo et promissio ipsius, venit Spiritus sanctus, implevit discipulos, coeperunt loqui linguis omnium gentium: signum in illis procedebat unitatis. Loquebatur enim tunc unus homo omnibus linguis; quia locutura erat unitas Ecclesiae in omnibus linguis. Expaverunt qui audiebant. Noverant enim homines idiotas fuisse, unius tantum linguae; et mirabantur ac stupebant, quod unius linguae homines, vel ut multum duarum, linguis omnium gentium loquerentur: suspensi sunt stupore, perdiderunt elationem, de monte facti sunt valles. Jam si humiles sunt, valles sunt; quod infuderis capiunt, non dimittunt. Si venerit aqua super altitudinem, decurrit et defluit: si venerit aqua ad concavum et humilem locum, et capitur et stat. Tales jam illi erant; stupebant, mirabantur, perdiderant saevitiam.