TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Requies et recubitus beatorum in contemplatione ac laude veritatis. Haec igitur vita sanctorum etiam corpora eorum commutata in coelestem et angelicum statum sic implebit, atque immortaliter vegetabit, ut ab illa beatissima contemplatione et laude veritatis, nulla corruptio necessitatis avertat aut avocet. Ita illis cibus erit ipsa veritas: ipsa autem requies tanquam recubitus. Quod enim dictum est, quia recumbentes epulabuntur, sicut dicit Dominus, Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno Patris mei 53Matth. VIII, 11 : hoc significatum est, quoniam magna requie pascentur cibo veritatis. Talis enim cibus reficit, et non deficit; implet et integer est: tu consummaris, ipse non consumitur. Talis est ille cibus, non qualis iste, qui deficit ut reficiat, et ne vitam finiat qui eum accipit, ipse finitur. Recubitus ergo ille, sempiterna requies erit: epulae illae, veritas incommutabilis erit: epulatio illa, vita aeterna erit, id est, ipsa cognitio. Quia haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum 54Joan. XVII, 3 .

Notes

  1. 53. Matth. VIII, 11
  2. 54. Joan. XVII, 3