Tristitia de saeculi rebus perniciosa. Quae hic lugenda. Ergo, fratres mei, ut dixi, stercoris locus opportunus dat fructum, importunus autem locum facit immundum. Nescio quis tristis est, inveni nescio quem tristem: stercus video, locum quaero; dic, amice, unde tristis es? Perdidi, inquit, pecuniam. Locus immundus, fructus nullus. Audiat Apostolum: Tristitia mundi mortem operatur 5II Cor. VII, 10 . Non solum fructus nullus, sed et magna pernicies. Sic et de caeteris rebus ad gaudia saecularia pertinentibus, quas res longum est enumerare. Video alium tristantem, gementem, flentem: multum stercoris video, et ibi locum quaero. Et cum viderem tristem, flentem; inspexi et orantem. Orans nescio quid mihi bonae significationis ingessit: sed adhuc locum quaero. Quid enim si iste orans, gemens, magno fletu mortem roget inimici sui? Etiamsi sic jam plorat, jam rogat, jam orat; locus immundus, fructus nullus. Plus est quod invenimus in Scripturis: rogat ut moriatur inimicus ipsius, incidit in maledictionem Judae: Oratio ejus fiat in peccatum 6Psal. CVIII, 7 . Inspexi alium rursus gementem, flentem, orantem: stercus agnosco, locum quaero. Intendi autem orationi ejus, et audio dicentem, Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi 7Psal. XL, 5 . Gemit peccatum: agnosco agrum, exspecto fructum. Deo gratias: bono loco est stercus; non ibi vacat; fructum parturit. Hoc est vere tempus fructuosae moestitiae, ut conditionem mortalitatis nostrae, abundantiam tentationum, subreptiones peccatorum, adversitates cupiditatum, rixas concupiscentiarum contra bonas cogitationes semper tumultuantium doleamus: hinc tristes simus.