TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Charitas Dei donum. Ut saturareris, pauper accessisti: unde talia praeparabis? Ab ipso qui te invitavit pete, ut habeas unde illum pascas. Nisi ipse tibi dederit, nihil habebis. Sed habes jam aliquid charitatis? Nec hoc tibi imputes: Quid enim habes quod non accepisti 5I Cor. IV, 7 ? Habes jam aliquid charitatis? Pete ut augeat, pete ut perficiat, quousque pervenias ad illam mensam, qua major in hac vita non est. Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Accessisti pauper, recedis dives: imo non recedis, sed manendo dives eris. Ab illo martyres acceperunt quod pro illo passi sunt: credite; ab illo acceperunt. Paterfamilias dedit illis unde illum pascerent. Ipsum habemus, ab ipso petamus. Et si accipere minus digni sumus, per amicos ipsius, qui eum de ipsius dono paverunt, petamus. Orent ipsi pro nobis, ut donet et nobis. Et ut plus habeamus, de coelo accipimus. Joannem audi praecursorem ipsius, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo 6Joan. III, 27 . Ergo et quod habemus, de coelo accepimus; et ut plus habeamus, de coelo accipimus.

Notes

  1. 5. I Cor. IV, 7
  2. 6. Joan. III, 27