TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Concupiscentiae resistendum.-- Ne nos inferas in tentationem: dimitte quae fecimus, et da ut alia non committamus. Quicumque enim tentatione vincitur, peccatum ipse committit. Etenim, inquit apostolus Jacobus, Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem 20Jacobi I, 13-15 . Ergo ne abstraharis a concupiscentia: noli consentire concupiscentiae tuae. Non est unde concipiat, nisi de te. Consensisti: quasi concubuisti in corde tuo. Surrexit concupiscentia: nega te illi, noli eam sequi. Illicita est, lasciva est, turpis est, alienat te a Deo. Noli dare consensionis amplexum, ne plangas partum: quia si consenseris, id est, cum amplexatus fueris, concipit. Cum concupiscentia conceperit, parit peccatum. Nondum times? Peccatum generat mortem: vel mortem time. Si peccatum non times, time quo perducit peccatum. Dulce est peccatum: sed amara est mors. Ipsa est infelicitas hominum: propter quod peccant, morientes hic dimittunt, et ipsa peccata secum portant. Peccas propter pecuniam, hic dimittenda est: peccas propter villam, hic dimittenda est: peccas propter mulierem, hic dimittenda est: et quidquid est propter quod peccas, quando oculos in mortem clauseris, hic dimittis, et ipsum peccatum quod committis tecum portas.

Notes

  1. 20. Jacobi I, 13-15