Deus absque sui mutatione apparuit ea specie qua voluit. Hoc si, ut potuisti, intellexisti; vide ne subintret tibi, quod Deus ut appareat, in quam vult speciem naturam suam convertit. Incommutabilis est Deus, non tantum Pater, sed Pater et Filius et Spiritus sanctus. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 29Joan. I, 1 . Ipsum Verbum Deus incommutabilis est, sicut Deus apud quem est Deus. Nihil in ulla persona cogites detrimenti, nihil commutationis. Deus enim pater luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio 30Jacobi II, 17 . Si ergo incommutabilis est, inquis, quid est illa species, in qua ut voluit, cui voluit, apparuit, deambulando, sonando, vel se etiam ipsis carnalibus oculis exhibendo? Quaeris a me quid sit, unde faciat Deus praesentiam sui; quasi jam explicare possim unde fecerit mundum, unde fecerit coelum, unde fecerit terram, unde fecerit te. Jam video, respondes, De limo. Ecce te de limo: unde limum? Respondes, De terra. Sed, puto, non de illa terra quam alter fecit; sed de illa terra quam fecit qui fecit coelum et terram. Unde ergo et ipsa terra? Dixit, et facta sunt 31Psal. CXLVIII, 5 . Bene, optime respondes, agnoscis: Dixit, et facta sunt: nihil plus quaero. Sed quomodo cum tu dicis, Dixit, et facta sunt; ego nihil plus quaero: sic nec tu plus quaeras, cum dico, Voluit, et apparuit.