Quomodo vel quamdiu Deus sinat et bene esse malis et male esse bonis. Quousque labor? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Intra ergo in sanctuarium Dei, anima fidelis; intra in sanctuarium Dei, anima pia, cui non displicet Deus in malis tuis, et in bonis malorum cui non displicet Deus. Et si nescis qua ratione fiat, crede non injuste fieri quod sinit aut facit Deus. Humana ratione ducebaris, divina auctoritate revocare, et crede aliquid ibi esse quod te latet. Nam Deum perversum et iniquum esse non posse, fide certissima credendum est. Sic intrans fide in sanctuarium Dei, intrans credendo, discis intelligendo. Sic enim ait: Donec introeam in sanctuarium Dei, quo intrat fides: et post fidem quid? Et intelligam in novissima. Venient novissima, quando nulli bono erit male, nulli malo erit bene. Venient, inquam, novissima, quando discernentur pii ab impiis, justi ab injustis, laudatores Dei a blasphematoribus Dei: venient quando discernentur, ut nulli, sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene. Quare ergo modo non sic? Forte et modo sic: sed quod nunc est in occulto, post erit in manifesto.