TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homini displicere debet quod Deo displicet, et contra. Felicitas hic non quaerenda. Auditorum acclamatio. Scandalum de felicitate malorum. Displiceamus nobis quando peccamus, quia peccata displicent Deo. Et quia sine peccato non sumus, vel in hoc Deo similes simus, quia hoc nobis displicet, quod illi. Ex aliqua parte conjungeris voluntati Dei, quia hoc tibi displicet in te, quod odit et ille qui fecit te. Artilex tuus ipse est: sed vide te ipsum, et dele in te ipso quod non est ex ipsius officina. Deus enim, sicut scriptum est, creavit hominem rectum 9Eccle. VII, 30 . Quam bonus Deus Israel rectis corde! Si ergo sis rectus corde, non tibi displicebit Deus, bonus tibi erit Deus, laudabis Deum. Omnino, et in eo quod praestat, et in eo quod castigat, laudabis Deum. Ille enim qui dixit, Quam bonus Deus Israel rectis corde! se ipsum inspexerat, qui aliquando non erat rectus corde, et displicebat ei Deus: postea vero resipuit, et vidit non esse Deum perversum, sed se fuisse non rectum: et recordatus tempora pravitatis suae, et praesens correctionis suae, ait, Quam bonus Deus Israel! sed quibus? Rectis corde. Quid enim tu? Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei: id est, pene lapsus sum. Unde hoc? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Unde ergo commoti fuerint pedes hujus et pene lapsi sint gressus, quoniam non tacuit, cavendum monuit. Exspectabat a Deo, secundum Vetus Testamentum, ignorans ibi esse signa futurorum; exspectabat ergo a Deo praesentis vitae felicitatem, et in hac terra quaerebat quod suis Deus in coelo servabat. Felix volebat esse hic, cum felicitas non sit hic. Res enim bona et magna est felicitas; sed habet regionem suam. De regione felicitatis Christus venit, et hic eam nec ipse invenit. Irrisus est, exprobratus est, apprehensus est, flagellatus est, vinctus est, palmis caesus est, affectus contumelia sputorum, spinis coronatus est, ligno suspensus: ad extremum, Domini exitus mortis. In Psalmo scriptum est (hi acclamaverunt qui cognoverunt), Et Domini exitus mortis 10Psal. LXVII, 21 . Quid hic ergo, serve, felicitatem requiris, ubi et Domini exitus mortis? Cum ergo in regione non sua felicitatem requireret ille, de quo loqui coeperam, et propter illam in hac vita adipiscendam cohiberet Deo, eiqueserviret, et ejus praecepta, ut poterat, faceret; vidit hoc magnum, vel pro magno, quod quaerebat a Deo, et propter quod Deo serviebat, esse apud eos qui Deo non serviebant, sed daemonia colebant, et verum Deum blasphemabant. Vidit, et commotus est, quasi perdidisset fructum laboris sui. Hoc est quod zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Denique habes ibi, Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid sine causa justificavi cor meum, aut lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die? Colo Deum, blasphemant Deum: illis felicitas, mihi calamitas; ubi aequitas? Inde moti pedes, inde pene effusi gressus, inde propinquus interitus. Nam ad quod periculum venerit, videte: ibi ait, Et dixi, Quomodo scit Deus, et si est scientia in Altissimo? Videte ad quod periculum venerit quaerendo a Deo pro magno praemio terrenam felicitatem. Discite ergo, charissimi, eam si habetis, contemnere, nec dicere in cordibus vestris, Ego quia colo Deum, ideo bene est mihi. Videbis enim, quo modo tibi putas bene, et illis qui non colunt Deum esse bene; et movebuntur gressus tui. Aut enim habes illam, colens Deum, et videbis quod habeat talia non colens Deum; et ideo putabis frustra te colere Deum, quia et ille habet felicitatem qui non colit Deum: aut non illam habes, et multo amplius Deum accusabis, qui dat eam blasphematoribus suis, et negat cultoribus suis. Discite ergo tenera contemnere, si vultis Deo fideli corde servire. Habes illam? noli putare inde te esse bonum; sed fac te inde bonum. Non habes? noli putare inde te esse malum; sed cave malum, quo non venit bonus.

Notes

  1. 9. Eccle. VII, 30
  2. 10. Psal. LXVII, 21