Concupiscentia cur vocetur peccatum. Peccatum quomodo regnum amittit. Hesterna lectio sancti Apostoli eo usque terminata est, ubi dictum est: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. In qua conclusione demonstravit Apostolus, ad hoc se dixisse quae supra dixerat, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 1Rom. VII, 25, 20 ; quia non mente operabatur consentiendo, sed carne concupiscendo. Hoc enim peccati nomine appellat, unde oriuntur cuncta peccata, id est, ex carnali concupiscentia. Quidquid enim est peccatorum in dictis, in factis, in cogitationibus, non exoriuntur nisi ex mala cupiditate, non exoriuntur nisi ex illicita delectatione. Huic ergo illicitae delectationi si resistamus, si non consentiamus, si membra velut arma non ministremus; non regnat peccatum in nostro mortali corpore. Peccatum enim ante regnum perdit, et sic perit. In hac ergo vita, quantum ad sanctos attinet, regnum perdit, in alia perit. Hic enim regnum perdit, quando post concupiscentias nostras non imus: ibi autem perit, quando dicetur, Ubi est, mors, contentio tua?