TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mansuetudo erga inimicos. Ira scorpio est. Ira inimica, praeter quam caeteri inimici minime nocent. Et vere dico Charitati vestrae, fratres mei: exercete vos, quantum potestis, ad exhibendam mansuetudinem, etiam erga inimicos vestros. Frenate iram, quae vos stimulat ad vindictam. Ira enim scorpio est. Si te suis internis flammis excitaverit, magnum aliquid putas, si te de inimico tuo vindicaveris. Si vindicare te vis de inimico tuo, ad ipsam iram tuam te converte: quia ipsa est inimica tua, quae occidit animam tuam. O homo bone: nolo enim dicere homo male; melius hoc dico quod te esse volo, quam quod es: homo bone, quid tibi facturus est inimicus tuus? quid est facturus, ut multum possit; ut Deus illum ad totum permittat, quod cupit? Sanguinem tuum cupit fundere. Difficile est quidem, et ipsi rari inimici sunt, qui usque ad mortem saeviant. Solent et ipsi inimici, quando viderint eos quos persequuntur affligi, convertere iram in misericordiam. Difficile invenis inimicum qui saeviat usque ad mortem. Sed fac, usque ad mortem. Talem pone tibi inimicum qui saeviat usque ad mortem. Quid facturus est? Quod Judaei Stephano: sib poenam, illi coronam. Occisurus est te inimicus tuus quasi non moriturum, quasi semper victurum? Hoc tibi facturus est inimicus, quod quandoque factura erat febris: si te occiderit, febri tuae similis erit. Tibi ergo occidendo te, erit nociturus? Non: imo tibi, si bene mortuus fueris, eumque dilexeris, ad coeleste praemium aliquid additurus. Nescis quantum praestiterint isti lapidatores sancto Stephano? Numquid sciebant, illi pro bonitate reddendam esse coronam, illis pro malitia reddendam esse poenam? Diabolus quanta praestitit? Omnes martyres ipse nobis fecit. Sed numquid hinc iturus est? Sed de beneficiis suis, quod nolebat, illi imputabitur quod ipse cupiebat, non quod de illo Deus faciebat. Ergo inimicus tuus quicumque fuerit usque ad mortem, nihil tibi nocebit.