Evangelicae lectionis expositio. Ad evangelicam lectionem, quae recens sonuit in auribus nostris, advertat Charitas vestra, dum pauca loquimur quae Dominus donat. Ad Judaeos Dominus loquebatur Jesus, et dicebat eis: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Deinde post paululum: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Deinde post paululum: Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a Deo solo est, non quaerentes? Ad extremum ait: Non ego vos accuso apud Patrem: est qui vos accusat Moyses, in quem vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Cum autem verbis illius non creditis, quomodo potestis mihi credere? Ad haec proposita nobis divinitus, ex ore Lectoris, sed ministerio Salvatoris, audite pauca non numeranda, sed appendenda.