Mediatoris gratia omnibus, ut Deo reconcilientur, necessaria. Hac medietate reconciliatur Deo omnis generis humani massa ab illo per Adam alienata. Per Adam enim peccatum in travitin mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 25Rom. V, 12 . Quis hinc crueretur? quis ab hac massa irae ad misericordiam distingueretur? Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti 26I Cor. IV, 7 ? Non ergo nos discernunt merita, sed gratia. Nam si merita, debitum est: si debitum est, gratis non est: si gratis non est, gratia non est. Hoc ipse Apostolus dixit: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia 27Rom. XI, 6 . Per unum salvamur, majores, minores, senes, juvenes, parvuli, infantes; per unum salvamur. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Per unum hominem mors, et per unum resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 28I Cor. XV, 21, 22 .