TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cordis oculus mundandus ut videatur Deus. Domino Deo nostro gratias ago inenarrabiles, quod ex hoc loco scrupulosissimo et laboriosissimo infirmitatem meam liberare dignatus est, petentibus vobis. Ante omnia tamen servate hoc, quidquid de creatura potuimus colligere, aut sensu corporis, aut cogitatione animi, inenarrabiliter transcendere Creatorem. Sed vis illum mente contingere? Purga mentem, purga cor tuum. Mundum fac oculum, unde illud quidquid est, possit attingi. Mundum fac oculum cordis: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 6Matth. V, 8 . Non autem mundato corde, quid potuit misericordius procurari aut donari ab eo, nisi ut illud Verbum, de quo tanta et tam multa diximus, et nihil dignum diximus; nisi ut illud Verbum, per quod facta sunt omnia, fieret quod nos sumus, ut attingere possimus illud quod non sumus? Non enim Deus sumus: sed possumus mente vel cordis acie interiore videre Deum. Peccatis acies nostrae obtritae, obtusae, infirmitate dejectae cupiunt videre: sed in spe sumus, in re nondum sumus. Filii Dei sumus. Hoc ait Joannes, qui ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: qui supra pectus Domini discumbebat, qui secreta ista de sinu illius cordis hauriebat: ipse ait, Dilectissimi, filii Dei sumus; et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 7I Joan. III, 2 . Hoc nobis promittitur.

Notes

  1. 6. Matth. V, 8
  2. 7. I Joan. III, 2