TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et ubi visus est non habere speciem neque decorem? Et non habuit speciem: sed vultus ejus abjectus, et deformis positio ejus ab omnibus hominibus. Homo in plaga. In plaga homo, ante plagam Deus, post plagam homo Deus, Homo in plaga, et qui sciat ferre infirmitates. Infirmitates quorum? Ipsorum a quibus patiebatur. Medicus ferebat infirmitates phreneticorum; et cum ipse crucifigeretur, orabat et dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 4Luc. XXIII, 34 . Attendite: amemus sponsum. Quanto magis deformis nobis commendatur, tanto charior, tanto dulcior est factus sponsae. Propter quod et avertit se. Avertit se, ne illum intelligerent illi qui eum crucifigebant. Facies ejus injuriata est, nec magni aestimata est.

Notes

  1. 4. Luc. XXIII, 34