Perdix contentiosa avis. In Donatistas. Existat et aliquis haereticus, etsi non frater diaboli, certe adjutor et filius: et ipsum dixerim perdicem contentiosum animal. Hoc enim animal, ut aucupes norunt, etiam contendendi studio capitur. Contendunt isti contra veritatem, et contenderunt ex quo se diviserunt. Modo dicunt, Contendere nolumus: quia jam capti sunt. Non habet quod dicat: Nolo contendere. O capte, aliquando certe tu eras qui primis temporibus seditionis tuae traditores arguebas, innocentes damnabas, judicium Imperatoris quaerebas, judicio episcoporum non consentiebas, victus toties appellabas, apud ipsum Imperatorem studiosissime litigabas, congregabas quae non peperisti. Ubi est nunc cervix tua? ubi est lingua tua? ubi sibilus tuus? Certe in novissimis tuis factus es insipiens, pavisti sine judicio. Non enim verum vis, vel de errore tuo, vel de veritate judicare. Pascit contra te Christus cum judicio, discernit oves suas ab ovibus non suis. Quae sunt oves meae, inquit, audiunt vocem meam, et sequuntur me 54Joan. X, 27 .