Dei martyrem cur non terreat persecutor. Dicat ergo fortissimus martyr, stans homo ante hominem: Non timeo, quia timeo. Tu quod minaris, si ille nolit, non facis: quod autem ille minatur, ut faciat a nullo impeditur. Deinde tu quod minaris, et si permitteris, quid facis? Usque ad carnem saevis, anima tuta est. Non occides quod non vides: visibilis visibilem terres. Habemus ambo invisibilem Creatorem, quem simul timere debeamus; qui hominem ipsum ex visibili et invisibili creavit: visibilem de terra fecit, invisibilem flatu suo animavit. Substantia ergo invisibilis, hoc est, anima quae jacentem terram erexit de terra, non timet cum percutis terram. Potes ferire habitaculum, numquid habitatorem? Fugit percusso vinculo colligatus, et erit in occulto coronatus. Quid ergo minaris, qui animae nihil facere potes? Per meritum ejus cui facere nihil potes, resurget cui facere aliquid potes. Per meritum enim animae resurget et caro: et habitatori reddetur, jam non ruitura, sed mansura. Ecce, verba martyris dico, ecce nec propter ipsam carnem meam timeo comminantem. Caro mea subjacet potestati: sed etiam capilli capitis numerati sunt Creatori 2Matth. X, 30. Quid timeo ne carnem perdam, qui nec capillum perdo? Quomodo non attendit carnem meam, cui sic nota sunt vilia mea? Ipsum corpus quod percuti et occidi potest, ad tempus cinis erit, in aeternum immortale erit. Sed cui hoc? Cui reddetur corpus ad vitam aeternam etiam occisum, peremptum, dissipatum? cui reddetur? Ei qui non timuit ponere animam suam, cum non timet ne occidatur caro sua.