Ex Deo est, si quid justitiae habemus. Sed prius, fratres mei, plangite quod eratis, ut quod nondum estis, esse possitis. Hoc quod loquor magnum est. Et unde nobis magnum? Summum est, perfectum est, optimum est: unde nobis? Audite unde nobis: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio 13Jacobi I, 17 . Inde est quod habemus bonum, inde est quod nondum habemus. Non habetis? Petite, et accipietis. Si vos, ait Salvator, si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se 14Matth. VII, 7, 11 ? Examinet se ergo omnis homo, et quidquid in se boni invenerit, quod pertineat ad justificationem nostram, agat gratias illi qui dedit; et agendo gratias illi qui dedit, ab illo petat et quod nondum dedit. Non enim tu in accipiendo proficis, et ille in dando deficit. Quantumlibet capaces fauces, capacem ventrem afferas; fons vincit sitientem.